monumenta.ch > Beda Venerabilis > 'versipellis' in 'Allegorica expositio in Parabolas Salomonis, 2, 14'
Beda, Allegorica expositio in Parabolas Salomonis, 2, XIII. <<<     >>> XV.

CAPUT XIV. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Sapiens mulier aedificabit domum suam, etc. Et unaquaeque anima fidelis, et Ecclesia per orbem catholica, mansionem sibi in patria coelesti bonis actibus aedificat; at vero reprobi, ea quae bene sunt a bonis ordinata, male vivendo, et etiam aliquando aperte repugnando dissipant.
2 Quare autem stulti sapientum actus lacerent, sequentibus verbis ostenditur, cum dicitur: - Ambulans recto itinere, et timens Deum, etc. Abominatio est enim peccatori religio.
3 Stultum videtur incredulis, cum fideles propter Dei timorem non tantum abiiciunt timorem, sed et tormenta derident eorum qui occidunt corpus.
4 De quibus adhuc apte subiungitur: - In ore stulti virga superbiae, etc. Quia stulti per vaniloquium humiles quos despiciunt, affligunt; sed iidem humiles spiritu per doctrinam se sapientiae, ne decipiantur, muniunt.
5 - Ubi non sunt boves, praesepe vacuum est, etc. Haerent haec a superioribus.
6 Boves namque doctores catholicos; praesepe, coetuum auditores; segetes, dicit fructus operum bonorum.
7 Incassum ergo bnf12275.59 tumet superbus, et indocta eloquentia verberat aures ac corda subiectorum, quia ubi non sunt docti praedicatores, frustra ad audiendum confluit turba plebium.
8 Ubi autem plurimae operationes apparent virtutum, ibi apertissime claret, quia non haereticus in vanum garrivit, sed pro verbi fruge laboravit ille, qui et ipsum verbum casto ore ruminare, et viam veritatis recto discretionis pede noscet incedere Nec mirandum cur in praesepi auditores significari dixerimus, cum bos alatur de praesepi, doctor autem verbo audientes soleat nutrire.
9 Sed intuendum quia et de labore bovis praesepe impletur, et ipse bos suo fructu de praesepi reficitur, quia nimirum praedicator fidelis et audientes verbo reficit, et eadem refectione apud Dominum ipse reficitur; quod in opere figuratur Eliae, qui apud Sareptanam viduam quam pascit, et ipse pascitur.
10 - Quaerit derisor sapientiam, etc. Caiphas, qui Domino dixit, Adiuro te per Deum vivum, ut dicas nobis, si tu es Christus; quia male quaerebat, invenire quod quaerebat non meruit.
11 At discipuli qui se humiliter auditui veritatis subdiderant, accepta Spiritus gratia, non solummodo Christum Dei Filium cognoscere, sed et abdita Scripturarum intelligere meruerunt.
12 Sed tunc doctrina prudentium facilis erat, quando Cornelius cum domo sua, et caeteri tales verbum humiliter audientes, mox credebant, et accepto Spiritu sancto, linguis loquebantur omnibus.
13 Nunc quoque doctrinam fidei catholicae prudens quisque, dum catechizatur, facile percipit; quam haeretici, quia perverse quaerunt, nunquam prorsus inveniunt.
14 - Vade contra virum stultum, etc. Ideo derisor sapientiam, quam quaerit, non invenit, quia etsi aperte contra illius stultitiam disputando incedas, nescit intelligere quae dicis: ut Arrius, qui verbum consubstantialitatis in Patre et Filio, nusquam Scripturarum inveniri posse contendebat, cum ei manifeste obiiceretur, Ego et Pater unum sumus; et, Deus erat Verbum, etc. Ideo doctrina prudentium facilis est, quia labia prudentiae sapientia, id est, quia labia quaecunque prudentiae moderamine reguntur, de sapientia solum loqui et audire dulce habent, eique meditatione operam dare satagunt.
15 - Cor quod novit amaritudinem animae suae, etc. Amaritudinem animae habent electi, quandiu a gaudiis differuntur aeternis; et reprobi, cum desideriis affliguntur perversis.
16 Sed electi, quia in luce ambulant, amaritudinem suam, quanto sit gaudio mutanda praevident.
17 Porro reprobi propria sponte caecati, quid in praesenti patiantur non vident, quod in futuro sint passuri non praevident.
18 Ideoque a futuris bonorum gaudiis remanebunt extranei, quia amaritudinis eorum praesentis non noverunt esse participes.
19 Unde et apte subditur: Domus impiorum delebitur, etc. bnf12275.60-a1.4 Domo quippe in mansione, tabernaculis uti solet in itinere; domus igitur impiorum delebitur, quia habitationem vitae praesentis, in qua semper manere desiderabant, perdent in morte reprobi, et hoc quod non praevidebant, exsilium perpetuae damnationis subibunt.
20 Tabernacula autem iustorum germinabunt, quia praesens eorum conversatio, in qua incolae sunt apud Deum et peregrini, crescentibus sine cessatione meritis, ad fructum usque suavissimum patriae coelestis pertinget.
21 - Innocens credit omni verbo, etc. Hanc et innocentiam vetuit, et hanc habere docuit astutiam Ioannes, cum ait, Charissimi, nolite omni spiritui credere; sed probate spiritus, si ex Deo sunt (I Ioan. IV).
22 - Sapiens timet, et declinat malum, etc. Sicut stulti est de sua alacritate confidere, torrentem rapidum vel voraginem latiorem saltu velle transire, sapientis autem ad planum vel pontem divertere, ita qui peccata quantum valet declinat, timens ne involvatur malis, sapiens est.
23 Stultus autem est ille qui contemptim peccat, blandiens sibi, quia aut posteriori tempore poenitentiam agat commissorum, aut, si repente moriatur, fortiter poenas inferni sufferat.
24 - Impatiens operabitur stultitiam, etc. Reprehensibilis quidem est homo impatiens, sed multo peior et odiosior Deo est versutus, tametsi apud homines melior aestimetur.
25 Ille enim palam omnibus suam ostendit stultitiam, iste autem cum sit corde perversus, saepe simplicitatem simulat et iustitiam, atque apud humanum iudicium sanctum se dici delectat, cum sit divino examine inter reprobos aestimatus.
26 - Iacebunt mali ante bonos, etc. In novissimo iudicio, coronatis iustis, damnabuntur reprobi, qui eos in praesenti premebant.
27 Quod enim ait, Ante, id est ante bonos, et ante portas iustorum, non ad vicinitatem loci, sed ad visionem pertinet bonorum, quia malorum tormenta semper aspiciunt, ut maiores ereptori suo gratias sine fine referant.
28 Unde de illis Isaias, Et egredientur, et videbunt, inquit, cadavera virorum, qui praevaricati sunt in me.
29 Vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur; et erunt usque ad satietatem visionis omni carni (Isai. LXVI).
30 Quod autem ait, Egredientur, non pedum processum, sed oculorum signat intuitum, quem intus in regno positi ad videnda pravorum supplicia, foras quando volunt emittunt.
31 - Corona sapientum, divitiae, etc. Sapientes non terreni aliquid emolumenti pro divitiis habent, sed coronam solummodo, quam pro virtutibus in futuro percipiant.
32 At stultorum fatuitas maxima haec est, quia improvidi aeternorum, de praesentibus tantummodo commodis gaudent.
33 Imprudentia enim quasi improvidentia dicitur.
34 - Liberat animas testis fidelis, etc. Liberat animas Christus, qui est testis bnf12275.61 fidelis, ut in Apocalypsi legimus; et, sicut Apostolus ait, testimonium reddidit sub Pontio Pilato bonam confessionem (I Tim. VI).
35 Profert mendacia diabolus, qui recte versipellis appellatur, quia mala quae suggerit facienda, bona esse pronuntiat, et gaudia promittit aeterna eis quos ad inferni tormenta praeparat.
36 Item liberat animas catholicus doctor, qui testimonia Scripturarum fideliter, id est, recte praedicat, et profert mendacia haereticus, vel, sicut alia editio manifeste transtulit: Incendit autem mendacio dolosus; subauditur animas eorum quos suo errore decepit.
37 - In timore Domini fiducia fortitudinis, etc. Timor Domini fiduciam fortitudinis praestat, quia nimirum mens nostra tanto valentius terrores rerum temporalium despicit, quanto se auctori earum veracius per fortitudinem subdidit.
38 Filii autem timoris Domini dicuntur, qui divino timore reguntur, sicut filii virtutis, et filii resurrectionis, qui virtutibus student, vel qui ad gaudia resurrectionis pertinent, quibus erit spes, iuxta illud Psalmistae, Qui timent Dominum, sperent in Domino (Psal. CXIII).
39 De qua spe consequenter adiungit: - Timor Domini, fons vitae, etc. Haec est ergo spes eorum qui timent Dominum, ut declinantes a ruina mortis, pervenire mereantur ad eum qui dicit, Ego sum via, et veritas, et vita (Ioan. XIV).
40 Dum est autem supra, Lex sapientis, fons vitae, ut declinet a ruina mortis, et nunc dicitur, Timor Domini fons vitae, ut declinet a ruina mortis.
41 Ex quo patet quia nulla prior est lex sapientis, qua mortem vitare, et vitam acquirere debeat aeternam, quam habere timorem Domini.
42 Unde et alibi dictum est, Initium sapientiae timor Domini.
43 In multitudine populi dignitas regis, et in paucitate plebis ignominia principis.
44 Ubi multitudo servientium Deo, ibi specialiter Christi gloria.
45 Ubi soli catechumeni, vel competentes, vel recens nati infantes sub regno adhuc tenentur diaboli, et ipsi tempore congruo festinantes in Christo renasci, ibi manifesta ignominia principis mundi.
46 Vel certe in conventiculis haereticorum, quae semper sunt pauciora ecclesiis catholicorum, ignominia patet eorum qui haec ab ecclesiastica unitate segregarunt.
47 - Vita carnium, sanitas cordis, etc. Per carnem, infirma quaedam ac tenera; per ossa, fortia acta signantur.
48 Bene ergo dicitur, Vita carnium, sanitas cordis, quia si mentis innocentia custoditur, et si qua foris infirma sunt, quandoque roborantur.
49 Et recte subditur, Putredo ossium, invidia, quia per livoris vitium ante Dei oculos pereunt ea quae humanis oculis fortia videntur.
50 Ossa quippe per invidiam putrescere est, quaedam etiam robusta deperire.
51 - Acceptus est regni minister intelligens.
52 Ille videlicet cui dicitur, Quia super pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam; intra in gaudium Domini tui (Matth. XXV).
53 - Iracundiam eius inutilis sustinebit.
54 Ille utique de quo idem ait: Et inutilem servum eiicite in tenebras exteriores (Ibid.)



Beda, Allegorica expositio in Parabolas Salomonis, 2, XIII. <<<     >>> XV.
monumenta.ch > Beda Venerabilis > 'versipellis' in 'Allegorica expositio in Parabolas Salomonis, 2, 14'

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik